라틴어 문장 검색

si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento;
너희 예물이 번철에 구운 곡식 제물이면, 고운 곡식 가루에 기름을 섞어 누룩 없이 반죽한 것이어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 2장5)
quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.
이 예물은 번철 위에서 기름을 섞어 만드는데, 잘 반죽하여 구운 것을 여러 조각으로 부수어, 그것을 곡식 제물로 가져와 주님을 위한 향기로 바친다. (불가타 성경, 레위기, 6장14)
et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
가마에 구운 곡식 제물, 냄비나 번철에서 만든 제물들은 모두 그것을 바친 사제의 것이 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장9)
Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: " Eicite universos a me ". Cumque exissent omnes,
타마르가 번철을 들고 가 암논의 눈앞에 과자를 내놓았으나 그는 먹기를 마다하였다. 그러면서 암논은 “사람들을 모두 내게서 물러가게 하여라.” 하고 일렀다. 사람들이 모두 물러가자, (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장9)
et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro.
순금으로 된 잔과 불똥 가위와 쟁반과 향 접시와 불똥 접시들, 집의 가장 깊숙한 지성소의 문과 성소의 문에 다는 금 돌쩌귀들이 그 기물들이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장50)
et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
레위인 마티트야는 코라 씨족 살룸의 맏아들로, 과자 굽는 임무를 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 9장31)
pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
또 제사상에 차려 놓는 빵, 곡식 제물로 바치는 밀가루, 누룩 없는 과자, 구운 예물과 반죽한 예물을 마련하고, 양과 크기를 재는 모든 일도 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 23장29)
cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
순도 높은 금 불똥 가위와 쟁반과 향 접시와 불똥 접시였다. 그리고 하느님의 집 입구 지성소의 안쪽 문과 그 집의 본관 문도 금으로 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장22)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
그리고 너는 철판을 가져다가 너와 그 도성 사이에 철벽을 세우고, 그 도성에서 얼굴을 돌리지 마라. 이렇게 그 도성을 포위하고 포위망을 좁혀라. 이것이 이스라엘 집안에게 보여 주는 표징이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 4장3)
Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:1)
paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset, in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans, deflebat exitium, mentisque sensu tum etiam integro, successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:3)
Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 34:2)
"Miselle, quam procul a meo foculo discede."
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:15)
Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION