라틴어 문장 검색

sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장4)
non arma saeva miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo gravi ballista portas, iussa nec dominum pati iuncto ferebat terra servitium bove:
(세네카, 파이드라 7:20)
Nam quae ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장8)
et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장2)
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 10:1)
sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장4)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 16:1)
Dixitque alter ad proximum suum: "Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni". Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
그들은 서로 말하였다. “자, 벽돌을 빚어 단단히 구워 내자.” 그리하여 그들은 돌 대신 벽돌을 쓰고, 진흙 대신 역청을 쓰게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 11장3)
de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.
너희는 다듬지 않은 돌로 주 너희 하느님을 위하여 제단을 만들고, 그 위에서 주 너희 하느님께 번제물을 바쳐야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장6)
Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo,
주님께서는 그가 이 땅의 높은 곳을 달리게 하시고 들의 소출로 그를 먹이셨다. 바위에서 나오는 꿀을 빨아 먹게 하시고 차돌 바위에서 나오는 기름을 먹게 하셨다. (불가타 성경, 신명기, 32장13)
Qui praecepit: " Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos custodiant.
여호수아가 말하였다. “그 굴 어귀에 큰 돌들을 굴려다 놓고 그 곁에 사람들을 세워 지키게 하여라. (불가타 성경, 여호수아기, 10장18)
Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
해가 질 때에 여호수아가 명령하자, 사람들은 그들을 나무에서 내려 그들이 숨었던 동굴에 내던지고, 그 굴 어귀를 큰 돌들로 막아 놓았다. 그것이 바로 오늘날까지 남아 있다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장27)
Nuntiaverunt autem Saul dicentes: " Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ". Qui ait: " Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ".
사울은 군사들이 고기를 피째 먹어 주님께 죄를 짓고 있다는 보고를 듣고 명령하였다. “너희는 배신하였다! 당장 큰 돌을 하나 굴려 나에게 가져오너라.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION