라틴어 문장 검색

deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:1)
Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:3)
monstrum quia et subito, et cum triginta porcellis est visa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 811)
scalmum nullum videt, quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:15)
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:3)
Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam' significabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:3)
Nam, simul exieris pastum cum tenero grege, Aquila est parata rapere porcellos tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.10)
Ille in sinum repente demisit caput Et sic porcelli vocem est imitatus sua, Verum ut subesse pallio contenderent Et excuti iuberent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.8)
Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.16)
At ille profert ipsum porcellum e sinu, Turpemque aperto pignore errorem probans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.18)
Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:2)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION