라틴어 문장 검색

Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Officio scalpri seruit manus altera, dentes Liberat a scabie, dum buxum dentis in ipsum Vertit ebur rursusque suo candore uenustat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:10)
Carminis huius ero calamus, non scriba uel actor, Es resonans, reticens scriptoris carta, canentis Fistula, sculptoris scalprum uel musa loquentis, Spina rosam gestans, calamus noua mella propinans, Nox aliunde nitens, lucteum uas, nectare manans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:4)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장12)
In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장26)
Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장51)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장77)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장11)
Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장39)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장43)
eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장45)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장22)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION