라틴어 문장 검색

Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: " Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ".
파라오의 신하들이 그에게 말하였다. “저자가 언제까지 우리에게 올가미가 되도록 내버려 두시렵니까? 저자들을 내보내시어 주 그들의 하느님께 예배드리게 하십시오. 이집트가 망한 것을 아직도 모르십니까?” (불가타 성경, 탈출기, 10장7)
Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ".
그들이 너희 땅에 살아서는 안 된다. 그러면 그들이 너희를 유혹하여 나에게 죄를 짓게 할 것이다. 너희가 그들의 신들을 섬길 경우, 그것이 너희에게 덫이 되고 말 것이다.’” (불가타 성경, 탈출기, 23장33)
Et ait: "Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii.
그리고 주님께서 말씀하셨다. “나는 그들에게서 나의 얼굴을 감추고 그들의 끝이 어떻게 되는지 지켜보리라. 그들은 타락한 세대 진실이라고는 전혀 없는 자식들이다. (불가타 성경, 신명기, 32장20)
dixitque Saul: " Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ". Dixit ergo Saul ad David altera vice: " Gener meus eris hodie ".
이런 궁리를 하였다. ‘그 애를 다윗에게 아내로 주어야겠다. 그래서 그 애를 미끼 삼아 필리스티아인들의 손으로 그를 치게 해야지.’ 사울은 다윗에게 다시 말하였다. “오늘 내 사위가 되어 주게.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장21)
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueu et in retributiones et in scandalum.
그들의 식탁이 그들 앞에서 덫이 되고 태평스러운 그들에게 올가미가 되게 하소서. (불가타 성경, 시편, 69장23)
Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum.
저들의 우상들을 섬기니 저들이 그들에게 덫이 되었다. (불가타 성경, 시편, 106장36)
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
당신의 가르침을 사랑하는 이들에게는 큰 평화가 있고 무엇 하나 거칠 것이 없습니다. (불가타 성경, 시편, 119장165)
Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem.
저들이 쳐 놓은 덫에서, 나쁜 짓 하는 자들의 올가미에서 저를 지키소서. (불가타 성경, 시편, 141장9)
Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.
좋은 식견은 호의를 불러오지만 배신자들의 길은 파멸에 이른다. (불가타 성경, 잠언, 13장15)
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae.
네가 그의 길에 익숙해져 너 스스로 올가미를 써서는 안 된다. (불가타 성경, 잠언, 22장25)
Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae.
환난을 당할 때에 배신자를 믿는 것은 부서지는 이요 비틀거리는 발과 같다. (불가타 성경, 잠언, 25장19)
Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua.
불의를 뿌리 뽑을 능력이 없으면 판관이 되려고 애쓰지 마라. 그러지 않으면 네가 권력가의 편을 들고 네 정직함에 손상을 입게 되리라. (불가타 성경, 집회서, 7장6)
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum.
함정을 파는 자는 자신이 거기에 떨어지고 덫을 놓는 자는 자신이 거기에 걸리리라. (불가타 성경, 집회서, 27장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION