라틴어 문장 검색

Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt.
귀가 있어도 듣지 못하고 코가 있어도 맡지 못하네. (불가타 성경, 시편, 115장6)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)
Haec inter per Gallias latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indistanter quidquid inciderat fructuosum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 10:1)
Sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:8)
Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 3:1)
XANTHIPPE, Socratis uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 2:1)
Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 5:1)
Ceteroquin mendis scatent iisque longe praeferendae sunt editiones antiquae (inprimis ed.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.134)
Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:4)
Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:3)
At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
3. Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente scate, sciate locuntur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION