라틴어 문장 검색

Etenim cum illi in dicendo inciderint loci, quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 56:1)
atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore satis habeo compertum, atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae, ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae postque desudatam varicosi Arpinatis opu- entiam loquacitatemque quasi de harilao 1 vetere novus falco 2 prorumpas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 2:1)
quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 163:3)
Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
그러나 몇몇 사람이 회중 앞에서 주님의 길을 헐뜯으며 고집스럽게 믿지 않으려 하자, 바오로는 그들을 떠나 제자들을 따로 데리고 날마다 티란노스 학원에서 토론을 벌였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장9)
Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
닷새 뒤에 하나니아스 대사제가 원로 몇 사람과 테르틸로스라는 법률가와 함께 내려가, 총독에게 바오로에 대한 소송을 제기하였다. (불가타 성경, 사도행전, 24장1)
non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur;
라틴어를 모르는 것이 추한 만큼 라틴어를 아는것도 고상하지 않다. 그것은 로마 시민의 특징인 만큼 좋은 웅변가의 자질이라고 나는 생각하지 않는다; (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:2)
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
이 웅변가 말고 다른 이의 목소리가 진실로 시간의 목격자요, 진리의 빛이자, 기억의 생명이요, 삶의 스승이고, 과거의 전령인 역사를 영원으로 인도하고 있는가? (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:1)
nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur:
카툴루스여, 말하는 것에 있어서 이것들보다 더 중요한 것은 없다, 들을 사람이 연설가에게 호응해주는 것과 특히 판단이나 계획에 의해서보다 마음의 충동이나 흥분에 의해 더 많이 다스려지도록 바로 그렇게 동요되는 것: (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:2)
Quīntum in scholam dūxit.
그는 퀸투스를 학교로 이끌었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī32)
itaque Quīntus in angulō scholae sedēbat litterīsque Graecīs studēbat.
그래서 퀸투스는 교실 구석에 앉아서 그리스 문자에 대해 공부하기 시작했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī41)
praetereā pater eius erat vir īnsignis, quī cōnsul fuerat et clārus ōrātor.
게다가 그의 아버지는 집정관이자 명성있는 연설가였던 유명한 남자였다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat12)
patrem valēre iussit festīnāvitque ad scholam Orbiliī, ubi amīcō cuidam, Pūbliō nōmine, occurrit.
아버지께 인사를 드리고 오르빌리우스의 학교를 향해 서둘러 가는 중에, 푸블리우스라는 이름의 친구를 만났다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī14)
Quīntus in scholā sedēbat dum Orbilius dē poētā quōdam vetere disserēbat;
퀸투스가 학교에 앉아 있는 동안, 오르빌리우스는 어떤 오래된 시인에 대해 논하고 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit7)
nōn poterat pervenīre ad viam quae ad scholam Hēliodōrī ferēbat.
그는 헬리오도루스의 학교로 향하는 길을 지나갈수가 없었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae29)
postrīdiē Quīntus māne ad scholam Hēliodōrī festīnābat.
다음날 퀸투스는 새벽에 헬리오도루스의 학교를 향해 서둘러갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat9)

SEARCH

MENU NAVIGATION