라틴어 문장 검색

Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
여행을 많이 한 사람은 아는 것이 많고 경험이 많은 사람은 지각 있게 말하리라. (불가타 성경, 집회서, 34장9)
Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:7)
Alterius idonee copulatam amori scienter subvertere non coneris. IV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:3)
Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:2)
ipse tamen, quia alterius eiusdem regis filiae ligabatur amore, ipsam quidem recusavit amare nolens incestus scienter incurrere crimen.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:24)
Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:3)
Nam, qui tam immundo se copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:3)
Non animo facili, non aure bibente fauorem Audiat ypocritas laudes, mendacia fame, Palponis phaleras, qui uerba sophistica pingit, Et dulci laudum sonitu citarizat in aure Diuitis et uendit laudes ad pondera doni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:12)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Illic caper lana vestitus sophistica, nares fastidire quadriduano videbatur [0438C] odore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:163)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
cum Zenone falsitatem probabilitate tunicare sophistica;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:29)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION