라틴어 문장 검색

tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 12:2)
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 952)
Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:2)
Quod si non scombris scelerata poemata donas, Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L7)
Si te pectore, si tenebit ore, Nec rhonchos metues maligniorum, Nec scombris tunicas dabis molestas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI3)
Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela, Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII8)
Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Hesperius scombri temperet ova liquor.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XL Ova1)
Expirantis adhuc scombri de sanguine primo Accipe fastosum, munera cara, garum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CII Garum sociorum1)
Essem si scombri, non tibi missa forem.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CIII Amphora muriae2)
velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est seri- cum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1211)
"et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
(페르시우스, 풍자, satire 133)
"inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura in carnis usum mille quaeruntur dolis, luxus vorandi carnis arvinam fovet, carnis voluptas omne per nefas ruit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1200)
ut Maeotica nix minio si certet Hibero, utque rosae puro lacte natant folia), nec de more comae per levia colla fluentes, non oculi, geminae, sidera nostra, faces, nec si qua Arabio lucet bombyce puella (non sum de nihilo blandus amator ego):
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 37)
Nos valde sterilis modos Camenae rarae credimus hos brevique chartae, quae scombros merito piperque portet.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem51)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION