라틴어 문장 검색

Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret;
마침 보리는 이삭이 패고 아마는 꽃이 피어 있었으므로, 아마와 보리는 못 쓰게 되고 말았다. (불가타 성경, 탈출기, 9장31)
tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
그러자 쇠, 진흙, 청동, 은, 금이 다 부서져서, 여름 타작마당의 겨처럼 되어 바람에 날려가 버리니, 그 흔적조차 찾아볼 수 없게 되었습니다. 그런데 그 상을 친 돌은 거대한 산이 되어 온 세상을 채웠습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장35)
sicuti sus quae semel peperit, ',' quae saepius, 'scrofa.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 5:3)
Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,qui carminum quoque potentem fecit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 12:1)
Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:3)
Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:4)
Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam cluantur, praeberi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:1)
Scrofae probantur longissimistatus, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 2:3)
nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 11:2)
Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 12:2)
non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:4)
Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 3:1)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
sed Paean contrahit arcum, extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, dum sibi nobilior Latonae gente videtur atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI89)
iam deficientibus Austris spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII21)

SEARCH

MENU NAVIGATION