라틴어 문장 검색

Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;
지혜는 다정한 영, 그러나 하느님을 모독하는 자는 그 말에 책임을 지게 한다. 하느님께서 그의 속생각을 다 아시고 그의 마음을 샅샅이 들여다보시며 그의 말을 다 듣고 계시기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 1장6)
De fide autem mea et legalitate amoris nec ego nec alius plenam vobis fidem facere posset, quia Deus ipse solus humani cordis est scrutator et testis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:1)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:5)
reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus et acerbissimos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 1:3)
age si et stramentis incubet unde-octoginta annos natus, cui stragula vestis,blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장76)
"testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:7)
Non se tam penitus, tam longe luce relicta Merserit Asturii scrutator pallidus auri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:25)
Sic tempore longo Immotos tripodas vastaeque silentia rupis Appius Hesperii scrutator ad ultima fati Sollicitat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:24)
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti, Et redimunt soli carmina docta coci!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI6)
Ne toga cordylis et paenula desit olivis Aut inopem metuat sordida blatta famem, Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I1)
Selectos nisi das mihi libellos, Admittam tineas trucesque blattas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXVII Scrinium1)
nam et scrutatores vel receptores aqua- rum aquilices dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1093)
lucifugis blattis per noctem vagantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2431)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION