라틴어 문장 검색

Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 2:1)
Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenter insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 16:1)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri Caesaris, Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장5)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)
Lepidi iuuenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 1:2)
Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION