라틴어 문장 검색

Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati;
또한 그들과 함께 저마다 방패와 투구를 갖춘 페르시아와 에티오피아와 풋, (불가타 성경, 에제키엘서, 38장5)
Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta dejicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in virtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:8)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Non sequamur illecebrosa et seductoria:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:3)
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas pollicendo mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 5:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 7:1)
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae circiter V milia.
(카이사르, 내란기, 1권 39:1)
unde et alibi tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2745)
an 'tercentum' ut οἱ` δ' ἐννέα πάντεσ ἀνέσταν. scvtati omnes armati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3683)
namque et equites habuit Romulus, ut illo diximus loco tercentum, scutati omnes, Volscente magistro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6032)
Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:1)
"vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus, nunc docet ingentes saltu me iungere fossas, nunc caput aerii scandentem prendere montis, quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae excipere immissos scutato umbone molares ardentesque errare casas peditemque volantes sistere quadriiugos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권56)
manipulus leves vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 105:2)
robustior inde aetas totidem manipulorum,quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION