라틴어 문장 검색

"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.
브에롯 사람 림몬의 아들 레캅과 바아나가 뜨거운 한낮에 길을 떠나 이스 보셋의 궁에 이르렀다. 마침 이스 보셋은 낮잠을 자고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 4장5)
De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
콧구멍에서는 골풀을 때어 김을 내뿜는 단지처럼 연기가 쏟아진다. (불가타 성경, 욥기, 41장12)
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
사람은 미련하여 길을 망치고서도 마음속으로는 도리어 주님께 화를 낸다. (불가타 성경, 잠언, 19장3)
Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.
그들은 이렇게 말하면서 군중이 자기들에게 제물을 바치지 못하도록 겨우 말렸다. (불가타 성경, 사도행전, 14장18)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
이것은 부인할 수 없는 사실이므로, 여러분은 진정하고 절대로 경솔한 행동을 해서는 안 됩니다. (불가타 성경, 사도행전, 19장36)
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
열성이 줄지 않게 하고 마음이 성령으로 타오르게 하며 주님을 섬기십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장11)
tandem candidātus quīdam, vir gravis et spectātus, ōrātiōnem ad cīvēs habuit tumultumque sēdāvit.
마침내 엄숙하고 사려깊은 남성인 어떤 후보자가 시민들을 향해 연설을 했고, 소동을 잠재웠다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia42)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Qua etiam, edificata vili opere desuper basilica, multis annis requievit humatus, donec sedatis omnimodo bellorum incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris tribulationum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:4)
Super quo vestrum postulamus arbitrium utriusque vobis partis plenarie disputatione transmissa, ut sic a vobis subtiliter veritate discussa nostrum valeat iurgium competenti fine sopiri et iusta definitione sedari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:3)
Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:12)
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:3)
Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:5)
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION