라틴어 문장 검색

Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequuntur,et ceteri post fatigationem operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 11:2)
Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur - et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:23)
ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 1:3)
haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 2:1)
"sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:13)
Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 284)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
그런 다음 아브라함은 죽은 아내 앞에서 물러 나와 히타이트 사람들에게 가서 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 23장3)
post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras.
이제 사흘이 지나면, 파라오께서는 나리를 불러올려 복직시켜 주실 것입니다. 그러면 나리께서는 전에 헌작 시종으로서 하시던 법대로 파라오의 손에 술잔을 올리시게 될 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 40장13)
audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo ".
그리고 그가 풀이한 대로 되었습니다. 저는 복직되고 제빵 시종장은 나무에 매달렸습니다.” (불가타 성경, 창세기, 41장13)
Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
그리하여 아론이 예식을 거행할 때 이것을 입어, 주님 앞으로 성소에 들어가거나 거기에서 물러날 때 방울 소리가 울려, 그가 죽지 않게 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 28장35)
et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
예식을 거행할 때 입는 옷, 사제 아론의 거룩한 옷과 그의 아들들이 사제직을 수행할 때 입는 옷, (불가타 성경, 탈출기, 31장10)
et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
그들은 또한 만남의 천막에 있는 모든 기물을 보살피고 성막의 일을 하여, 이스라엘 자손들을 위한 임무를 수행해야 한다. (불가타 성경, 민수기, 3장8)
Hoc est officium familiarum Gersonitarum,
게르손의 씨족들이 할 일과 질 짐은 이러하다. (불가타 성경, 민수기, 4장24)
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.
서른 살 이상에서 쉰 살까지, 복무에 들어가 만남의 천막에서 일할 수 있는 남자들을 모두 사열하여라. (불가타 성경, 민수기, 4장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION