라틴어 문장 검색

solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 6:1)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
iuvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III5)
semihominis hoc est feritate corrupti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1941)
aut ideo 'rudentem', quia supra ait semihominis Caci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2484)
semiferi bene 'semiferi', cum supra 'semihominis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2671)
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:1)
Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:5)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)

SEARCH

MENU NAVIGATION