라틴어 문장 검색

Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:118)
quae ab orthographiae semita falsigraphiae claudicatione recedens, rerum figuras, imo, figurarum larvas umbratiles semiplena picturatione creabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:20)
Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:34)
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 2:1)
Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:5)
Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:6)
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:1)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:10)
deinde de subiecto, prout allegorice sententiatur. 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:3)
25. Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est.
(단테 알리기에리, Epistolae 99:1)
Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 104:4)
que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:5)
Cur, si vas vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 11:2)
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut hic cursus fuit (1.534), et aliquos detractos, ut in principio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr24)

SEARCH

MENU NAVIGATION