라틴어 문장 검색

Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 12:2)
Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 6:1)
oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:6)
Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:6)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
foribusque reclusis, dum vacuas sedes et desolata pererrat atria, semirutas confuso stamine telas atque interceptas agnoscit pectinis artes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:85)
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:1)
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:4)
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:1)
Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장4)
Nec multo post adfertur Numidas apud castellum semirutum, ab ipsis quondam incensum, cui nomen Auzea, positis mapalibus consedisse, fisos loco quia vastis circum saltibus claudebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장1)
denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:5)
Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION