라틴어 문장 검색

Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장1)
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, equites Romanos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장1)
ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장2)
ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장6)
post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장7)
non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장5)
Senecio posthac et Quintianus et Scaevinus non ex priore vitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto dictove memorando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장3)
Verginium Rufum claritudo nominis expulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장12)
nam Verginius studia iuvenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장13)
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 1:1)
nos innocenti sanguine Senecio perfudit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:5)
tarde a Nerone desciverant, nec statim pro Galba Verginius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장6)
dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장10)
quies et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장8)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION