라틴어 문장 검색

exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fato implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장7)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
aut vivis aut occidis, hanc animam levem fessamque senio nec minus fessam malis in ore primo teneo, tam tarde patri vitam dat aliquis?
(세네카, Hercules Furens 19:30)
"senio nec fessus inerti scandet odoratos Phoenix felicior ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem15)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel.
여호수아가 살아 있는 동안 내내, 그리고 주님께서 이스라엘을 위하여 하신 모든 일을 아는 원로들이 여호수아보다 장수하며 살아 있는 동안 내내, 이스라엘은 주님을 섬겼다. (불가타 성경, 여호수아기, 24장31)
Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel.
여호수아가 살아 있는 동안 내내, 그리고 주님께서 이스라엘을 위하여 하신 그 모든 큰일을 본 원로들이 여호수아보다 장수하며 살아 있는 동안 내내, 백성은 주님을 섬겼다. (불가타 성경, 판관기, 2장7)
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros.
수콧의 젊은이 하나를 붙잡고 캐물으니, 그가 수콧의 수령과 원로 일흔일곱 명의 이름을 적어 주었다. (불가타 성경, 판관기, 8장14)
Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,
임금은 원로들이 내놓은 의견을 버리고 백성에게 거칠게 대답하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 12장13)
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;
르하브암 임금은 원로들의 의견을 버리고 그들에게 거칠게 대답하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 10장13)
et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.
누구든지 사흘 안에 오지 않으면, 수령들과 원로들의 결정에 따라 모든 재산을 몰수당하고, 돌아온 유배자들의 회중에서 내쫓긴다는 것이었다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장8)
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
그곳은 악인들이 소란을 멈추는 곳. 힘 다한 이들이 안식을 누리는 곳. (불가타 성경, 욥기, 3장17)
Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem,
이 글은 예레미야 예언자가 예루살렘에서 보낸 편지로서, 네부카드네자르가 예루살렘에서 바빌론으로 잡아간 유배자들 가운데 살아남은 원로들과 사제들과 예언자들과 온 백성에게 보낸 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 29장1)
?pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
본디 바리사이뿐만 아니라 모든 유다인은 조상들의 전통을 지켜, 한 움큼의 물로 손을 씻지 않고서는 음식을 먹지 않으며, (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장3)
et interrogant eum pharisaei et scribae: " Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ".
그래서 바리사이들과 율법 학자들이 예수님께 물었다. “어째서 선생님의 제자들은 조상들의 전통을 따르지 않고, 더러운 손으로 음식을 먹습니까?” (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION