라틴어 문장 검색

Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito in convallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:1)
"tenero nec fluxa cubili membra, sed ingenti saxum commune magistro, vix mihi bissenos annorum torserat orbes vita rudis, volucres cum iam praevertere cervos et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu tela sequi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권48)
rapidum ad naves praemittit achaten non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)
Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장1)
nec non et vario arte poetica utitur, ut praemittat aliquid, quo sequens liber videatur esse coniunctus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7481)
Seneca Lucilio suo salutem Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 771)
admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)
luce ut senserunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 511:1)
Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 35:1)
secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 434:1)
Scipio ad sequendum paratus equitus magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 38:2)
et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius est in carcere locus, quod Tullianum appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1597)
Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 451:1)
quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum, per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 174:2)
Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc".
그 여자가 너를 따라오려고 하지 않으면, 너는 나에게 한 맹세에서 풀리게 된다. 다만 내 아들만은 그곳으로 데려가서는 안 된다.” (불가타 성경, 창세기, 24장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION