라틴어 문장 검색

Ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:2)
Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere, “custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:8)
Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 9:1)
"hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, et dixit semper fac puer esse velis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권153)
Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:8)
quidve tripectora tergemini vis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:13)
qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 103:4)
quid enim servare laboret, Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 210)
mi satis est, si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:4)
ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemviros, qui decemviratum petissent - aut soli ii aut maxime - oppugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 431:1)
ergoquem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,ut penitus notum, si temptent crimina, serues tuterisque tuo fidentem praesidio;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1837)
ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem dabo operam, quoad exercitus hoc summittatis parique felicitate rem p. hic vindicetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 7:1)
ergo quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, ut penitus notum, si temptent crimina, serves tuterisque tuo fidentem praesidio:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1832)
Hinc, Caesareas tuebatur, hinc, autem, exercitus Britanni motus omnes sedulo servabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.35)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION