라틴어 문장 검색

Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ".
그렇다면 당신은 얼마 전에 폭동을 일으켰다가 자객 사천 명을 이끌고 광야로 나간 그 이집트 사람이 아니오?” (불가타 성경, 사도행전, 21장38)
Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:3)
Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis, et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de eo suspicaretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:2)
Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:2)
sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit;
(아풀레이우스, 변명 24:18)
hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
(아풀레이우스, 변명 25:18)
eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius.
(아풀레이우스, 변명 30:4)
si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam;
(아풀레이우스, 변명 39:7)
unus puerulus abest, eum insimulas.
(아풀레이우스, 변명 43:6)
unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas;
(아풀레이우스, 변명 43:21)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
"odi puerulos praecoqui sapientia,"
(아풀레이우스, 변명 83:14)
quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.
(아풀레이우스, 변명 85:17)
"Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:75)
Sed et quidam de servulis procerus et validus sicario illi ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis dexterum brachium longo iacui petierat, sed impetu casso per extremos digitos transi currens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION