라틴어 문장 검색

Horum autem deorum excellentiores, juxta Platonem, summus Deus, cum de creatione hominis facienda alloquitur, quasi omnia quae in terris deorsum fiunt a superioribus, per occultas planetarum ac siderum naturas administrentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:15)
et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4895)
conscia fati sidera id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5192)
et quidam 'sub pedibus' secundum physicos dictum volunt, qui tradunt sidera, id est planetas, in aethere ferri, qui intra caelum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 572)
et sidera serva vel tempestates vel planetarum motus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3352)
siquidem nullum hoc exactius compertum habere censuerim quid sidera zodiaci obliqua, quid planetarum vaga, quid exotici sparsa praevaleant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem4)
et Solis est leo, Lunae vero cancer, ceterorum vero quinque planeta- rum bina sunt signa, prout se ratio siderum sequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 337)
alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut et caeli convexa per auras, id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6075)
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
어떠한 불도 빛을 내기에 충분한 힘이 없었고 밝게 빛나던 별빛도 그 끔찍한 밤을 밝힐 수 없었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장5)
Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
하늘의 별들과 별자리들은 제빛을 내지 못하고 해는 떠올라도 어둡고 달도 제빛을 비추지 못하리라. (불가타 성경, 이사야서, 13장10)
Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi.
너는 너의 그 많은 의견들 때문에 지쳤구나. 자, 하늘을 연구하는 자들 별들을 관찰하는 자들 너에게 무슨 일이 닥칠지 매달 초에 알려 주는 자들 그들에게 나서서 너를 구해 보라고 하여라. (불가타 성경, 이사야서, 47장13)
Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem".
너희는 오히려 몰록의 천막과 너희 래판 신의 별을, 곧 너희가 경배하려고 스스로 만들어 낸 상들을 떠메고 다녔다. 그러므로 내가 너희를 바빌론 너머로 유배를 보내리라.’ (불가타 성경, 사도행전, 7장43)
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
여러 날 동안 해도 별도 나타나지 않고 거센 바람만 심하게 불어, 마침내 우리가 살아날 희망이 아주 사라져 버리고 말았다. (불가타 성경, 사도행전, 27장20)
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
그리하여 한 사람에게서, 그것도 죽은 것이나 다름없는 사람에게서 하늘의 별처럼 수가 많고 바닷가의 모래처럼 셀 수 없는 후손이 태어났습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장12)
fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
자기들의 수치스러운 행실을 거품처럼 뿜어 올리는 거친 바다 물결이고, 짙은 암흑에 영원히 갇힐 떠돌이 별입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION