라틴어 문장 검색

iam silet murmur grave classicorum,
(세네카, Thyestes 587:1)
quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat et sileant peioris murmura famae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici8)
nullo cum murmure saepes, inmotaeque silent frondes, silet umidus aer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:4)
te, quae vada fluminis infra cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis, qua tibi tota quies offensaque turbine nullo nox silet et teneros invitant murmura somnos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci19)
sed quantum, volucres cum bruma coercet, Rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, Tanta quies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:61)
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS47)
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor, Et famam delere cupit laudesque poete Supplantare nouas, saltem post fata silebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:4)
Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
야곱은 스켐이 자기 딸 디나를 더럽혔다는 말을 들었지만, 아들들이 가축과 함께 들에 있었기 때문에, 그들이 돌아올 때까지 아무 말도 하지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 34장5)
Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
주님께서 너희를 위하여 싸워 주실 터이니, 너희는 잠자코 있기만 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 14장14)
et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos? ".
그리고 아침이 되면, 너희는 주님의 영광을 보게 될 것이다. 주님께서는 너희가 주님께 불평하는 소리를 들으셨다. 도대체 우리가 무엇이기에 너희가 우리에게 불평하느냐?” (불가타 성경, 탈출기, 16장7)
Et ait Moyses: " Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ".
모세가 다시 말하였다. “주님께서 너희에게 저녁에는 먹을 고기를 주시고, 아침에는 배불리 먹을 빵을 주실 것이다. 주님께서는 너희가 주님께 불평하는 소리를 들으셨다. 도대체 우리가 무엇이냐? 너희는 우리가 아니라 주님께 불평한 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 16장8)
Dixitque Moyses ad Aaron: " Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum ".
모세가 아론에게 말하였다. “이스라엘 자손들의 온 공동체에게, ‘주님께서 너희의 불평을 들으셨으니, 그분 앞으로 가까이 오너라.’ 하고 말하십시오.” (불가타 성경, 탈출기, 16장9)
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
백성이 주님의 귀에 거슬리는 불평을 하였다. 주님께서 그것을 들으시고 진노하셨다. 그러자 주님의 불이 그들을 거슬러 타올라 진영 언저리를 삼켜 버렸다. (불가타 성경, 민수기, 11장1)
Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: " Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ".
칼렙이 모세 앞에서 백성을 진정시키면서 말하였다. “어서 올라가 그 땅을 차지합시다. 우리는 반드시 해낼 수 있습니다.” (불가타 성경, 민수기, 13장30)
Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem? ".
우리가 기름을 부어 우리 위에 세웠던 압살롬이 싸움터에서 죽었는데도, 너희는 왜 임금님을 다시 모셔 오는 일에 관해 아무 말도 하지 않느냐?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION