라틴어 문장 검색

sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
자기 이웃과 함께 나무를 베러 숲으로 가서, 나무를 찍으려고 손에 도끼를 잡고 휘두르다가 도끼날이 자루에서 빠져나가 이웃을 치는 바람에 그 이웃을 죽게 한 자는, 그 성읍들 가운데 한 곳으로 피신하면 살 수 있다. (불가타 성경, 신명기, 19장5)
si taliter locuti fuerint ad nos: "Manete, donec veniamus ad vos", stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
그들이 만일 우리한테, ‘우리가 갈 때까지 꼼짝 마라.’ 하고 소리치면, 그 자리에 선 채 그들에게 올라가지 말고, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장9)
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis.
온 회중, 곧 포로살이를 마치고 돌아온 이들은 이렇게 초막을 만들고 그 안에서 지냈다. 눈의 아들 여호수아 때부터 그날까지 이스라엘 자손들이 그렇게 해 본 적이 없었다. 그래서 그 기쁨이 매우 컸다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장17)
Non fecit taliter omni nation et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
어떤 민족에게도 이같이 아니 하셨으니 그들은 계명을 알지 못한다. 할렐루야! (불가타 성경, 시편, 147장20)
Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter
그분께서는 올곧은 이들에게 주실 도움을 간직하고 계시며 결백하게 걸어가는 이들에게 방패가 되어 주신다. (불가타 성경, 잠언, 2장7)
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
흠 없이 걷는 이는 안전하게 걸어가지만 비뚤어진 길을 가는 자는 드러나기 마련이다. (불가타 성경, 잠언, 10장9)
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
마음이 빗나간 자들은 주님께서 역겨워하시고 흠 없는 길을 걷는 이들은 주님께서 기뻐하신다. (불가타 성경, 잠언, 11장20)
Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet.
온전하게 걷는 이는 구원을 받고 그릇된 길을 걷는 자는 구렁에 빠진다. (불가타 성경, 잠언, 28장18)
in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
어떤 때에는 공공연히 모욕과 환난을 당하기도 하고, 어떤 때에는 그러한 처지에 빠진 이들에게 동무가 되어 주기도 하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장33)
Creari itaque sive nasci esse ex aliquo intelligitur, ut tale sit quod ait, hoc ex illo nasci sive creari, quasi simpliciter diceret hoc ex illo esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:10)
profecto eadem ratione de altero quod factum est, non erit simpliciter concedendum, ut bonum esset illud fieri, cum aeque concessum sit tam hoc quam illud fieri bonum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:13)
Quibus fatebaris, oculos suffusus lacrimis, quod eam, iunior, didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plena fide referebat gloriosissimo regi Anglorum Aethelstano, iureiurando asserens, quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:4)
quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:4)
Post prima igitur sermonis initia taliter ad amoris verba descendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:5)
Tunc enim taliter recusare potest:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION