라틴어 문장 검색

Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam.
또 발에는 신발을 신고 발찌를 두른 다음, 팔찌와 반지와 귀걸이와 그 밖의 모든 패물을 찼다. 이렇게 유딧은 자기를 보는 모든 남자의 눈을 호리려고 한껏 몸치장을 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 10장4)
Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:2)
21. Haud multo post regis in Angliam reditum, misit ad Alphonsum filium promogenitum Ferdinandi regis Neapolitani ducem Calabriae insigne ordinis periscelidis, honorem quidem a duce ipso petitum, qui eum in oculos Italorum eveheret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 21:1)
Rex per hoc tempus regem Castiliae in fraternitatem periscelidis cooptavit, et reciproce filius eius Henricus princeps in ordinem aurei velleris admissus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:3)
hoc est quod dicitur illud fraternum vere dulce sodalicium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1002)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenumqui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti moxnulla fides damnis uerisque doloribus adsit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1737)
Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:3)
Ultimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:6)
saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1022)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:9)
cum velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION