라틴어 문장 검색

At ille semidoctus grammaticus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 7:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:71)
Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:40)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
- Aristotelii commenarii90 20. Aristophanes Byzanius, grammaticus 181 25 Aristoxenus Tareninus 181 24 Aristus, fraer Aniochi Ascaloniae 159 32 Athenae 4 19. 25 17 20 157 10 157 19 Athos mons a Xerxe perfossus83 5 Atilius poëta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)65)
primum habui semper sodalis - sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis - epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:3)
eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de vi tenerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:8)
hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.23)
sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:5)
nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. , C. Orcivi.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:2)
dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION