라틴어 문장 검색

Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere?
내가 좋아하는 단식은 이런 것이 아니겠느냐? 불의한 결박을 풀어 주고 멍에 줄을 끌러 주는 것, 억압받는 이들을 자유롭게 내보내고 모든 멍에를 부수어 버리는 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 58장6)
Misit rex et solvit eum princeps populorum, et dimisit eum;
임금이 사람을 보내어 그를 풀어 주고 민족들을 다스리는 이가 그를 놓아주었다. (불가타 성경, 시편, 105장20)
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit?
누가 들나귀를 자유롭게 놓아주었느냐? 돌나귀의 굴레를 누가 풀어 주었느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장5)
Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur.
네 이웃의 불의를 용서하여라. 그러면 네가 간청할 때 네 죄도 없어지리라. (불가타 성경, 집회서, 28장2)
"Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:1)
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 2:1)
Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:24)
ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit, revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 73:1)
Quo facto, dux Saxoniae et Poyningus cum Brugensibus ut se Maximiliano domino suo submitterent egerunt, quod paulo post Brugenses fecerunt, solventes magna ex parte belli impensas, unde Germanni et Angli dimissi sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:3)
sed cum edictis iam comitis ratio eius haberi non posset nisi priuatus introisset urbem, et ambienti ut legibus solueretur multi contra dicerent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 2:1)
Cum vero ego ductus affinitatis officio, dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores erant, creditor solus exstiterim, cumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enim solvenda de meo -, magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 2:1)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
사십 일이 지난 뒤에 노아는 자기가 만든 방주의 창을 열고 (불가타 성경, 창세기, 8장6)
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
그는 이레를 더 기다리다가 다시 그 비둘기를 방주에서 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 8장10)
Dixitque Dominus: "Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos".
그러자 주님께서 대답하셨다. “소돔 성읍 안에서 내가 의인 쉰 명을 찾을 수만 있다면, 그들을 보아서 그곳 전체를 용서해 주겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장26)
Dixitque ad eum Deus per somnium: "Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
그러자 하느님께서 꿈에 다시 그에게 말씀하셨다. “나도 네가 흠 없는 마음으로 이 일을 한 줄 안다. 네가 나에게 죄를 짓지 않도록 막아 준 이가 바로 나다. 네가 그 여자를 건드리는 것을 내가 허락하지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 20장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION