라틴어 문장 검색

Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 3:2)
alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장49)
" Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:17)
alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:15)
' verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:39)
bracchia spectasti sacris admorsa colubris, et trahere occultum membra soporis iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1121)
Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:8)
Egressi autem in viros Christianos, qui per prata ante urbem membra fessa sopori dederant, subito irruunt, alios decollantes, alios trucidantes, alios sagittis transfigentes, neminem aut paucos de omnibus vitae relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:4)
Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:2)
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:5)
"nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:158)
nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, te videt in somnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII86)
quam saepe tristis umbra germani meis offertur oculis, membra cum solvit quies et fessa fletu lumina oppressit sopor:
(세네카, 옥타비아 2:16)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
그래서 주 하느님께서는 사람 위로 깊은 잠이 쏟아지게 하시어 그를 잠들게 하신 다음, 그의 갈빗대 하나를 빼내시고 그 자리를 살로 메우셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION