라틴어 문장 검색

Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ;
(세네카, 행복론, Liber V 83:1)
Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:1)
' Habeant nostrae quoque litterae aliquid non humile nec sordidum, nec privatis rebus inclusum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 11:4)
huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conveniunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 9:4)
An contemnitur qui imperium qui fasces habet, nisi humilis et sordidus, et qui se primus ipse contemnit?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:2)
ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 97:1)
nam et obscena vitabimus et sordida et humilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:3)
Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:3)
Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 61:1)
Et haec suasoria insignita est dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:9)
"Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:45)
numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 4:5)
O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.20)
Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:7)
unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 316:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION