라틴어 문장 검색

exigua nubes sordido crescens globo nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar;
(세네카, 아가멤논 10:18)
"hunc inquinatum talibus contagiis, tabo recentis sordidum piaculi, omnes salutant atque adorant eminus, vilis quod illum sanguis et bos mortuus foedis latentem sub cavernis laverint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1432)
cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권190)
Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.
악한 마음에 매끄러운 입술은 겉만 매끈하게 칠한 질그릇 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장23)
" Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?".
“옷을 이미 벗었는데 어찌 다시 입으오리까? 발을 이미 씻었는데 어찌 다시 더럽히오리까?” (불가타 성경, 아가, 5장3)
Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
지혜는 하느님 권능의 숨결이고 전능하신 분의 영광의 순전한 발산이어서 어떠한 오점도 그 안으로 기어들지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 7장25)
Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
역청을 만지는 자는 손을 더럽히고 거만한 자와 어울리는 자는 그를 닮는다. (불가타 성경, 집회서, 13장1)
" Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
나는 혼자서 확을 밟았다. 민족들 가운데에서 나와 함께 일한 자는 아무도 없다. 나는 분노로 그들을 밟았고 진노로 그들을 짓밟았다. 그래서 그 즙이 내 옷에 튀어 내 의상을 온통 물들게 한 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 63장3)
Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
이제 저희는 모두 부정한 자처럼 되었고 저희의 의로운 행동이라는 것들도 모두 개짐과 같습니다. 저희는 모두 나뭇잎처럼 시들어 저희의 죄악이 바람처럼 저희를 휩쓸어 갔습니다. (불가타 성경, 이사야서, 64장5)
Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
깨끗한 사람들에게는 모든 것이 깨끗합니다. 그러나 더러워진 자들과 믿지 않는 자들에게는 깨끗한 것이 하나도 없습니다. 사실 그들은 정신도 양심도 다 더러워졌습니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장15)
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
염소와 황소의 피, 그리고 더러워진 사람들에게 뿌리는 암송아지의 재가 그들을 거룩하게 하여 그 몸을 깨끗하게 한다면, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장13)
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
여러분은 아무도 하느님의 은총을 놓쳐 버리는 일이 없도록 조심하십시오. 또 쓴 열매를 맺는 뿌리가 하나라도 솟아나 혼란을 일으켜 그것 때문에 많은 사람이 더럽혀지는 일이 없도록 조심하십시오. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장15)
Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
가령 여러분의 모임에 금가락지를 끼고 화려한 옷을 입은 사람이 들어오고, 또 누추한 옷을 입은 가난한 사람이 들어온다고 합시다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장2)
Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
그러나 사르디스에는 자기 옷을 더럽히지 않은 사람이 몇 있다. 그들은 흰옷을 입고, 나와 함께 다닐 것이다. 그럴 자격이 있기 때문이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 3장4)
Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.
불의를 저지르는 자는 계속 불의를 저지르고, 더러운 자는 계속 더러운 채로 있어라. 의로운 이는 계속 의로운 일을 하고 거룩한 이는 계속 거룩한 채로 있어라.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION