라틴어 문장 검색

et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
또한 아직 남편이 없어 자기 곁에 있다가 처녀로 죽은 누이 때문이라면 부정하게 되어도 괜찮다. (불가타 성경, 레위기, 21장3)
Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
암논은 제 누이 타마르 때문에 애를 태우다가 병이 나고 말았다. 타마르가 처녀인지라, 그에게 무슨 일을 한다는 것이 암논에게는 불가능하게 보였기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장2)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
Alii sorores virgines deserunt et extraneis viduis copuiantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:5)
cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:2)
Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 4:5)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 9:8)
habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.33)
Soror illi est adulta virgo grandis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2133)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)
ducitur infelix ad moenia summa futuri nescia virgo mali et falsae commissa sorori:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 513:1)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION