라틴어 문장 검색

idem altas turres saxis et turbine crebro laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat, nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non deferat hasta virum perfusaque caede recurrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권336)
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
해가 지고 어둠이 깔리자, 연기 뿜는 화덕과 타오르는 횃불이 그 쪼개 놓은 짐승들 사이로 지나갔다. (불가타 성경, 창세기, 15장17)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: " Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone;
주님께서 모세와 아론에게 말씀하셨다. “너희는 가마에 있는 그을음을 두 손 가득히 쥐어라. 그리고 모세가 그것을 파라오 앞에서 공중으로 뿌려라. (불가타 성경, 탈출기, 9장8)
Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.
그들은 가마에 있는 그을음을 쥐고 파라오 앞에 섰다. 모세가 그것을 공중으로 뿌리니, 사람과 짐승에게 궤양을 일으키는 종기가 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 9장10)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
그때 시나이 산은 온통 연기가 자욱하였다. 주님께서 불 속에서 그 위로 내려오셨기 때문이다. 마치 가마에서 나오는 것처럼 연기가 솟아오르며 산 전체가 심하게 뒤흔들렸다. (불가타 성경, 탈출기, 19장18)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
온 백성은 우렛소리와 불길과 뿔 나팔 소리와 연기에 싸인 산을 보고 있었다. 백성은 그것을 보고 떨면서 멀찍이 서 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 20장18)
Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
그는 그들이 만든 수송아지를 가져다 불에 태우고, 가루가 될 때까지 빻아 물에 뿌리고서는, 이스라엘 자손들에게 마시게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 32장20)
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum
또 그 집 안벽을 돌아가며 긁어내어, 긁어낸 흙도 성읍 밖 부정한 곳에 쏟아 버리게 한다. (불가타 성경, 레위기, 14장41)
Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo
주님께서 그를 용서하려 하지 않으실 것이다. 오히려 그에 대한 주님의 진노와 질투가 타올라 이 책에 쓰인 모든 저주가 그 위에 내리고, 주님께서 그의 이름을 하늘 아래에서 지워 버리실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 29장19)
Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus.
그 여자의 주인은 아침에 일어나, 다시 길을 떠나려고 그 집 문을 열고 밖으로 나갔다. 그런데 그의 소실이 문간에 쓰러져 있는 것이었다. 그 여자의 두 손은 문지방 위에 놓여 있었다. (불가타 성경, 판관기, 19장27)
Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
다윗과 그 부하들이 길을 걷는 동안, 시므이는 다윗을 따라 산비탈을 걸으며 저주를 퍼붓고, 그에게 돌을 던지며 흙먼지를 뿌려 대었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 16장13)
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit.
그러자 그 집 여인이 덮개를 가져와 우물의 아귀를 덮고, 그 위에 낟알을 널어놓아 아무도 눈치채지 못하게 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장19)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
그들이 멀리서 눈을 들었을 때 그를 알아볼 수조차 없었다. 그래서 그들은 목 놓아 울며, 저마다 겉옷을 찢고 먼지를 위로 날려 머리에 뿌렸다. (불가타 성경, 욥기, 2장12)
Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum;
그분께서는 먹구름을 물기로 가득 채우시고 번개 구름에서 빛을 흩으십니다. (불가타 성경, 욥기, 37장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION