라틴어 문장 검색

Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:13)
Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장4)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:4)
positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 37:1)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
itaque antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:5)
miror ubi ego huic anteverterim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 538)
inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 221:2)
ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 115:1)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 294:2)
et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION