라틴어 문장 검색

speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3631)
Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:10)
et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:2)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
speluncae vivique lacus id est bona naturalia, non sicut in urbibus, labore quaesita:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4691)
at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis - speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni - non absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:4)
infernique lacus Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3861)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.
롯은 초아르를 떠나 산으로 올라가서 자기의 두 딸과 함께 살았다. 초아르에서 사는 것이 두려웠기 때문이다. 그리하여 롯은 자기의 두 딸과 함께 굴속에서 살았다. (불가타 성경, 창세기, 19장30)
ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri".
그가 자기의 밭머리에 있는 막펠라 동굴을 나에게 양도하게 해 주십시오. 값은 드릴 만큼 다 드릴 터이니, 여러분 앞에서 그것을 나에게 묘지로 양도하게 해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 23장9)
"Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum".
“나리, 아닙니다. 제 말을 들어 보십시오. 제가 그 밭을 나리께 그냥 드리겠습니다. 거기에 있는 동굴도 드리겠습니다. 내 겨레가 보는 앞에서 그것을 드릴 터이니, 거기에다 고인을 안장하십시오.” (불가타 성경, 창세기, 23장11)
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
그리하여 마므레 맞은쪽 막펠라에 있는 에프론의 밭, 곧 밭과 그 안에 있는 동굴과 그 밭 사방 경계 안에 있는 모든 나무가, (불가타 성경, 창세기, 23장17)
Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.
그런 다음 아브라함은 가나안 땅 마므레, 곧 헤브론 맞은쪽 막펠라 밭에 있는 동굴에 자기 아내 사라를 안장하였다. (불가타 성경, 창세기, 23장19)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
그의 아들 이사악과 이스마엘이 그를 막펠라 동굴에 안장하였다. 이 굴은 마므레 맞은쪽, 히타이트 사람 초하르의 아들 에프론의 밭에 있었다. (불가타 성경, 창세기, 25장9)
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum ".
사실 저는 히브리인들의 땅에서 붙들려 왔습니다. 그리고 여기서도 저는 이런 구덩이에 들어올 일은 아무것도 한 적이 없습니다.” (불가타 성경, 창세기, 40장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION