라틴어 문장 검색

Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: "Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?" ".
그리고 그날에 이 바닷가 주민들은 말할 것이다. ‘보라, 우리의 희망이었던 나라가 이 꼴이 되었구나. 아시리아 임금에게서 구해 달라고 도움을 청하러 그곳으로 도망쳤었는데, 이제 우리는 어떻게 난을 피한단 말인가?’” (불가타 성경, 이사야서, 20장6)
Nec aliam ob causam te morari in castris fecimus, nisi quia spes auxilii in his, quas vides, aciebus in tuam tuorumque perditionem praestolabamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:5)
Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:1)
Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장7)
vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장6)
Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in oppido,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장5)
Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장4)
his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장7)
Sallustius et Metello procul agente, longa spes auxiliorum, id est longe posita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5442)
Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장6)
rex verecundia victus quando id certum atque obstinatum est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 165:1)
namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam magis, quod Lucanos et Apulos - nam utraque eo anno societas coepta est - in fidem populi Romani venisse allatum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 380:1)
inter haec et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 383:1)
nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 532:1)
haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 370:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION