라틴어 문장 검색

Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 18:4)
certe ego vel tua soror inter spem metumque suspensi credidimus eius taedium augendum si voluntati iacentis obstitissemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:5)
Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes.
당신 앞에서 저희는 저희의 모든 조상처럼 이방인이고 거류민입니다. 저희의 나날은 이 땅 위에서 그림자와 같고 아무 희망도 없습니다. (불가타 성경, 역대기 상권, 29장15)
Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: " Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
그러는 가운데 엘람의 자손으로 여히엘의 아들인 스칸야가 에즈라에게 말하였다. “저희는 저희 하느님을 배신하고, 이 지방 백성인 이민족 여자들과 혼인하였습니다. 그렇지만 아직도 이스라엘에 희망은 있습니다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장2)
" Forti animo esto, filia. Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto! ". Et exiit.
“얘야, 용기를 내어라. 하늘의 주님께서 너의 그 슬픔 대신에 이제는 기쁨을 주실 것이다. 얘야, 용기를 내어라.” 그러고 나서 아드나는 방을 나갔다. (불가타 성경, 토빗기, 7장17)
Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?
하느님을 경외하는 것이야말로 자네가 믿는 바 아닌가? 흠 없는 삶이야말로 자네가 바라는 바 아닌가? (불가타 성경, 욥기, 4장6)
et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
그래서 약한 이에게 희망이 주어지고 불의는 제 입을 다물게 된다네. (불가타 성경, 욥기, 5장16)
Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
하느님을 잊은 모든 자의 길이 이러하고 불경스러운 자의 소망은 무너져 버린다네. (불가타 성경, 욥기, 8장13)
Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius.
그의 자신감은 꺾이고 그의 신뢰는 거미집이라네. (불가타 성경, 욥기, 8장14)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
희망이 있기에 자네는 신뢰할 수 있으며 둘러보고서는 안심하고 자리에 들 것이네. (불가타 성경, 욥기, 11장18)
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ".
그러나 악인들의 눈은 스러져 가고 그들에게는 도피처가 없어진다네. 그들의 희망은 마지막 숨을 내뱉는 것뿐이라네. 욥의 셋째 담론 (불가타 성경, 욥기, 11장20)
Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.
나무에게도 희망이 있습니다. 잘린다 해도 움이 트고 싹이 그치지 않습니다. (불가타 성경, 욥기, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION