라틴어 문장 검색

In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis et his quae accidunt eis ex situ et radiatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:5)
Igitur ex stellis caelestis et radiatione et situ earum scitur et numeratur omne esse et vita et partes esse et vitae inferiorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:6)
(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:1)
Fluit enim a multis stellis et sitibus et imaginibus et radiationibus et coniunctionibus et praeventionibus et multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum caelestium corporum et productione radiorum super centrum, in quo solo, sicut dicit Ptolemaeus, omnes virtutes eorum quae sunt in caelesti circulo, congregantur et adunantur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:5)
luminaria sunt in capite Gorgonis, et respicit ea inimica radiatio Martis a quadrato vel ab opposita diametro;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:5)
sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:2)
Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:9)
cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis vividum colorem, verum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad vigorem radiationis, multis partibus excedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:9)
spirabile vitale, quo spiramus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6001)
dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60712)
quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus, apparet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 18:3)
Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura cui nomen est aer - Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:1)
quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime ferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION