라틴어 문장 검색

"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
모세는 구름을 뚫고 산에 올라갔다. 모세는 밤낮으로 사십 일을 그 산에서 지냈다. (불가타 성경, 탈출기, 24장18)
ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur.
그 향을 주님 앞에서 숯불에 놓아, 향 연기가 증언 궤 위에 있는 속죄판을 덮게 한다. 그래야 그가 죽지 않는다. (불가타 성경, 레위기, 16장13)
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
사제들이 성소에서 나올 때에 구름이 주님의 집을 가득 채웠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장10)
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini.
사제들은 그 구름 때문에 서서 일을 할 수가 없었다. 주님의 영광이 주님의 집에 가득 찼던 것이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장11)
Tunc ait Salomon: " Dominus dixit ut habitaret in nebula.
그때 솔로몬이 말하였다. “주님께서는 짙은 구름 속에 계시겠다고 하셨습니다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장12)
Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses.
유딧은 속에 입고 있던 자루옷을 벗고 과부 옷도 치웠다. 그리고 물로 몸을 씻고 값비싼 향유를 바른 다음, 머리를 빗고 머리띠를 두르고서 자기 남편 므나쎄가 살아 있을 때에 입던 화사한 옷을 차려입었다. (불가타 성경, 유딧기, 10장3)
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus.
그는 목을 세우고 돌기가 단단한 방패를 들고서 그분께 달려들었지. (불가타 성경, 욥기, 15장26)
Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.
어좌 위에 당신의 구름 덩이를 펴시어 그 겉모양을 가리신 분. (불가타 성경, 욥기, 26장9)
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
너는 구름에게 호령하여 큰물이 너를 뒤덮게 할 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장34)
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
우리의 이름은 시간이 지나면서 잊히고 우리가 한 일을 기억해 줄 자 하나도 없으리니 우리의 삶은 구름의 흔적처럼 사라져 가 버린다. 햇살에 쫓기고 햇볕에 버티지 못하는 안개처럼 흩어져 가 버린다. (불가타 성경, 지혜서, 2장4)
Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum
그가 농부이거나 목자이거나 광야에서 힘든 일을 하는 일꾼이거나 다 공포에 사로잡혀 피할 수 없는 고초를 겪어야 했습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장17)
Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
바다의 파도와 온 땅을, 온 백성과 모든 민족들을 다스렸다. (불가타 성경, 집회서, 24장6)
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
그분께서 당신 권능으로 구름을 뭉쳐 주시니 돌덩이 같은 우박이 산산이 부서진다. 17 ㄱ 그분의 천둥소리는 땅을 뒤흔들고 (불가타 성경, 집회서, 43장15)
Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet.
항해하는 이들이 바다의 위험을 이야기하는데 우리는 그들의 말을 들으며 우리 귀를 의심하였다. (불가타 성경, 집회서, 43장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION