라틴어 문장 검색

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγωσ, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 13:1)
non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 2:1)
Hialas ister vir prudens fuit atque (pro ratione temporum illorum) non ineruditus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:7)
† et in ulcere autem aut splene hoc nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장31)
et in ulcere autem aut splene hoc nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:3)
206, 11 excidat [qua huiusce rei medicanen exest]. Verba uncis inclusa addititia sunt, ut Targa ipse docuit, item 1. 18 post verba mammas feminarum [et in jecore autem aut splene hoc noscitur]. 207, 1 ulla, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1117)
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:1)
Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:2)
dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5964)
exarserat pro 'exarsit'. atro felle dolor quo irascimur secundum physicos, ut splene ridemus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2191)
Persius sed sum petulanti splene cachinno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2192)
non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:2)
modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:3)
sed sum petulanti splene) cachinno.
(페르시우스, 풍자, satire 115)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION