라틴어 문장 검색

Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: "Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?".
그러면 스바와 드단과 타르시스의 상인들과 그곳의 젊은 용사들이 이렇게 따질 것이다. ′당신은 약탈질이나 하려고 쳐들어왔소? 노략질이나 하려고 군대를 불러 모았소? 은과 금을 가져가고 가축과 재산을 빼앗아 가면서, 크게 약탈질하려고 말이오?′’ (불가타 성경, 에제키엘서, 38장13)
et grandia spolia auri, bysantiorum, frumenti, vini, vestimentorum et papilionum depraedata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:2)
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:20)
Quos Galli insequentes et hos muros scalis similiter transcendentes, grave illorum exterminium fecerunt, alios trucidantes, alios captivantes, tum undique spolia plurima auri, argenti et ostri pretiosi rapientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:6)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 7:2)
de quo Lucanus Gallorum captus spoliis et Caesaris auro (4.820).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6214)
spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
Momentumque fuit mutatus Curio rerum, Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:62)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장23)
Cives vero exsurgentes, et in campis Ascalonis festinantes, tentoria, aurum et argentum et multa pretiosa spolia occisorum gentilium, quae rex suique paucissimi deferre nequiverant, asinorum et camelorum vehiculo in civitatem Joppen attulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:7)
septem circumspice montes, qui solis radios auri fulgore lacessunt, indutosque arcus spoliis aequataque templa nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION