라틴어 문장 검색

Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini Et quae pumiceis fontibus antra calent, Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni, Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII1)
"me Tegea regem indefensa reposcit, orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris, ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres, dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores, quis tantus pro luce timor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권79)
illic ipse antris Anien et fonte relicto nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra, illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci31)
Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.
이렇게 하여 그 밭과 그 안에 있는 동굴이 히타이트 사람들에게서 아브라함에게로 넘어와 그의 묘지가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 23장20)
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca.
미디안족의 세력이 이스라엘을 억누르자, 이스라엘 자손들은 미디안족을 피하여 산에다 은신처와 동굴과 그 밖에 접근하기 어려운 곳들을 마련하였다. (불가타 성경, 판관기, 6장2)
Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos ?afflictus est enim populus ?absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
이스라엘 사람들은 자기들이 포위되어 위급하게 되었다는 것을 알고, 저마다 굴이나 덤불이나 바위틈, 또는 구덩이나 웅덩이를 찾아 몸을 숨겼다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장6)
Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.
그러면 짐승들은 은신처로 들어가 보금자리에 몸을 누입니다. (불가타 성경, 욥기, 37장8)
quando cubant in antris et in specubus insidiantur?
그것들이 보금자리 속에 웅크리고 있거나 덤불 속에 숨어 기다리고 있을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장40)
Posuit desertum in stagna aquaru et terram sine aqua in exitus aquarum.
그분께서 사막을 호수로, 마른땅을 샘들이 솟는 곳으로 만드시어 (불가타 성경, 시편, 107장35)
qui convertit petram in stagna aquaru et silicem in fontes aquarum.
그분께서는 바위를 못으로, 차돌을 물 솟는 샘으로 바꾸시네. (불가타 성경, 시편, 114장8)
Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.
뜨겁게 타오르던 땅은 늪이 되고 바싹 마른 땅은 샘터가 되며 승냥이들이 살던 곳에는 풀 대신 갈대와 왕골이 자라리라. (불가타 성경, 이사야서, 35장7)
Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum.
나는 벌거숭이산들 위에 강물이, 골짜기들 가운데에 샘물이 솟아나게 하리라. 광야를 못으로, 메마른 땅을 수원지로 만들리라. (불가타 성경, 이사야서, 41장18)
Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.
나는 산과 언덕들을 황폐하게 하고 그 초목들을 모두 메마르게 하리라. 강들을 땅으로 만들고 못들을 메마르게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 42장15)
Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
그러나 늪과 웅덩이 물은 되살아나지 않은 채, 소금을 얻을 수 있도록 남아 있을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 47장11)
Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
예수님께서 겐네사렛 호숫가에 서 계시고, 군중은 그분께 몰려들어 하느님의 말씀을 듣고 있을 때였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION