라틴어 문장 검색

Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum.
천막에는 유딧만 혼자 남았다. 홀로페르네스는 술에 잔뜩 취하여 자기 침상 위에 쓰러져 있었다. (불가타 성경, 유딧기, 13장2)
Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.
여러분, 건포도 과자로 내 생기를 돋우고 사과로 내 기운을 북돋아 주셔요. 사랑에 겨워 앓고 있는 몸이랍니다. (불가타 성경, 아가, 2장5)
Si autem exterius et interius accipimus atrium, sic intelligendum, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:11)
et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:3)
Quae ille dum exequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius solumque regem teneant, quem suis legibus rebellem iam cognoverat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:2)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Vos animae illustres heroum, umbraeque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus haec optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:4)
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:4)
Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:3)
Laqueos quoque nobis circumfusos esse in corpore:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:1)
In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:3)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:5)
circumfusa enim retia sunt (Cant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION