라틴어 문장 검색

Non sic consilium, Postume, sperne senum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:16)
Postume, sperne senum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 111:3)
Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 41:1)
Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani duce apud Leuctra superaverunt ac brevi post in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 26:1)
Qui cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 8:2)
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:1)
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 32:1)
Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:3)
Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI5)
uxorem, Postume, ducis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI9)
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea nec dubie custodem vitis et horti provocat a domina factus spado, dormiat ille cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque tondendum eunucho Bromium committere noli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI203)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro, Laudo:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, X1)
Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, X4)
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION