라틴어 문장 검색

tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 224:1)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:2)
Dicebat autem et ad turbas: " Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit;
예수님께서 군중에게도 말씀하셨다. “너희는 구름이 서쪽에서 올라오는 것을 보면 곧 ‘비가 오겠다.’ 하고 말한다. 과연 그대로 된다. (불가타 성경, 루카 복음서, 12장54)
Ita strages stragibus implicatas, et ad extremum usque diei productas, ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae, ea re quod obstinatione utrimque magna decernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 10:1)
nimborum nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes vel pluvias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 511)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
Nimbis rubentem sulphureis Jovem Cernas;
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:15)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
Hinc causae irarum, bella hinc, fatalia bella, Atque acies letho intentae, volucrumque virumque Commissae strages, confusaque mortis imago.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:2)
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens, Exacuitque ungues ictum meditata futurum, Et rostrum parat acre, fugaeque accommodat alas.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:1)
Quot fecit strages!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:4)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION