라틴어 문장 검색

dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)
quod sine scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장5)
hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장2)
habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:4)
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro!
내가 주님의 이름을 부르면 너희는 우리 하느님께 영광을 드려라. (불가타 성경, 신명기, 32장3)
" Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes.
“여수룬의 하느님 같으신 분은 없다. 그분께서는 너를 도우시러 하늘을 타고 오시며 당신의 권능과 함께 구름을 타고 오신다. (불가타 성경, 신명기, 33장26)
Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
엄위와 존귀가 그분 앞에, 권능과 기쁨이 그분 처소에 있네. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장27)
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.
주님, 주님께서는 당신 종을 위하여 당신 뜻대로 이 위대한 일들을 모두 이루시고, 이 위대한 일들을 모두 알려 주셨습니다. (불가타 성경, 역대기 상권, 17장19)
Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria, splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.
주님, 위대함과 권능과 영화와 영예와 위엄이 당신의 것입니다. 주님, 정녕 하늘과 땅에 있는 모든 것이 당신의 것이고, 나라도 당신의 것입니다. 또한 당신께서는 으뜸으로서 만물 위에 드높으십니다. (불가타 성경, 역대기 상권, 29장11)
Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
그들은 자기들의 나라에서 당신께서 베푸신 큰 복을 누리면서도, 당신께서 그들 앞에 펼쳐 주신 넓고 기름진 땅에 살면서도, 당신을 섬기지 않고 악한 행실에서 돌아서지 않았습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장35)
Domine, Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
주 저희의 주님 온 땅에 당신 이름, 이 얼마나 존엄하십니까! 하늘 위에 당신의 엄위를 세우셨습니다. (불가타 성경, 시편, 8장2)
ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia eius.
너희는 시온에 좌정하신 주님께 찬미 노래 불러라. 그분의 업적을 백성들에게 전하여라. (불가타 성경, 시편, 9장12)
Magna est gloria eius in salutari tuo magnificentiam et decorem impones super eum;
당신의 구원으로 그 영광이 크며 당신께서 그에게 존귀와 영화를 내리십니다. (불가타 성경, 시편, 21장6)
Vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia.
주님의 소리는 힘차고 주님의 소리는 장엄도 하여라. (불가타 성경, 시편, 29장4)
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime magnificentia tua et ornatu tuo.
오, 용사시여, 허리에 칼을 차소서. 당신의 엄위와 영화를 입으소서. (불가타 성경, 시편, 45장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION