라틴어 문장 검색

Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Studia et lectiones librorum aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio inserviunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:2)
quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:2)
nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:7)
In studiis, quicquid a natura tua alienum reperis stata tempora tibi praefigas ad eiusdem exercitationes et meditationes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:18)
Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
그들은 자기들의 나라에서 당신께서 베푸신 큰 복을 누리면서도, 당신께서 그들 앞에 펼쳐 주신 넓고 기름진 땅에 살면서도, 당신을 섬기지 않고 악한 행실에서 돌아서지 않았습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장35)
Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo.
자네야말로 경외심을 깨뜨리고 하느님 앞에서 묵상을 방해하는구려. (불가타 성경, 욥기, 15장4)
ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia eius.
너희는 시온에 좌정하신 주님께 찬미 노래 불러라. 그분의 업적을 백성들에게 전하여라. (불가타 성경, 시편, 9장12)
Sint ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine, adiutor meus et redemptor meus.
주님, 저의 반석, 저의 구원자시여 당신 앞에 드리는 제 입의 말씀과 제 마음의 생각이 당신 마음에 들게 하소서. (불가타 성경, 시편, 19장15)
Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exarsit ignis.
내 마음이 속에서 달아오르며 탄식으로 울화가 치밀어 내 혀로 말하였네. (불가타 성경, 시편, 39장4)
Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam.
내 입이 지혜를 말하리니 내 마음의 생각은 슬기롭다. (불가타 성경, 시편, 49장4)
intende mihi et exaudi me Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
제게 주의를 기울이시어 응답해 주소서. 제가 절망 속에 헤매며 신음하니 (불가타 성경, 시편, 55장3)
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea a timore inimici custodi animam meam.
하느님, 비탄 속에서 부르짖는 제 소리를 들으소서. 원수에 대한 두려움에서 제 생명을 지켜 주소서. (불가타 성경, 시편, 64장2)
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine tota die meditatio mea est.
제가 당신의 가르침을 얼마나 사랑합니까! 온종일 그것을 묵상합니다. (불가타 성경, 시편, 119장97)
Super omnes docentes me prudens factus sum quia testimonia tua meditatio mea est.
제가 어떤 스승보다도 지혜로우니 당신 법을 묵상하기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 119장99)

SEARCH

MENU NAVIGATION