라틴어 문장 검색

ut si in Graecia natus esses, ubi ludicras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vanescere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tamquam minus obnoxium sit offendere poetarum quam oratorum studium.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 5:2)
Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:1)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse et in laude posuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 4:1)
nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:2)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:3)
sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:2)
Numquam enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 59:1)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
dicit Cicero pro Murena, aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potiuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non , ad iuris studium devenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:3)
οὐχ ἔστιν εὐκανονιστο`ν ὑπο` κλαίοντοσ προπέμπεσθαι. AESCHINES, non ille orator - tunc enim non declamandi studium erat - sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:11)
sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:2)
'Me vero' inquit 'et sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION