라틴어 문장 검색

doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 9:3)
an quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:5)
Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut optatam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia nisi voluptas.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:2)
Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:14)
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 58:1)
Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.
너희는 그 앞에서 조심하고 그의 말을 들어라. 그가 너희 죄를 용서하지 않으리니, 그를 거역하지 마라. 그는 내 이름을 지니고 있다. (불가타 성경, 탈출기, 23장21)
si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,
나의 규칙들을 업신여기고 나의 법규들을 혐오하여, 나의 모든 계명을 실천하지 않고 나의 계약을 깨뜨리면, (불가타 성경, 레위기, 26장15)
ait ad Moysen: " Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,
아론이 모세에게 말하였다. “아, 나의 주인님, 우리가 어리석게 행동하여 저지른 죄의 값을 우리에게 지우지 마십시오. (불가타 성경, 민수기, 12장11)
Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ".
그는 주님의 말을 무시하고 주님의 계명을 어겼기 때문이다. 그런 자는 반드시 잘려 나가고 자기 죗값을 져야 한다.’” (불가타 성경, 민수기, 15장31)
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: "Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis", contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis;
또 주님께서 카데스 바르네아에서, ‘올라가서 내가 너희에게 준 땅을 차지하여라.’ 하시며 너희를 보내실 때에도, 너희는 주 너희 하느님의 분부를 거역하고 그분을 믿지 않았으며 그분의 말씀을 듣지 않았다. (불가타 성경, 신명기, 9장23)
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit,
“어떤 사람에게, 고집이 셀뿐더러 반항만 하며 아버지의 말이나 어머니의 말을 들으려 하지 않고, 부모가 꾸짖어도 듣지 않는 아들이 있을 경우, (불가타 성경, 신명기, 21장18)
dicentque ad eos: "Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum".
그들에게 ‘이 우리 아들은 고집이 셀뿐더러 반항만 하며 우리 말을 듣지 않는 데다가 방탕아이고 술꾼입니다.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 21장20)
"Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘자기 아버지나 어머니를 업신여기는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장16)
Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te?
주님께 이렇게 보답하느냐? 어리석고 지혜롭지 못한 백성아! 그분은 너희를 내신 아버지가 아니시냐? 그분께서 너희를 만들고 세우시지 않았느냐? (불가타 성경, 신명기, 32장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION